라틴어 문장 검색

nam illuc e pascuis pecora conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:3)
Erat puer acris ingenii sed ambigui, qui tamen posset recta sectari, si patrem non referret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 1:2)
Ad quae noscenda iter ingredi, transmittere mare solemus, ea sub oculis posita neglegimus, seu quia ita natura comparatum, ut proximorum incuriosi longinqua sectemur, seu quod omnium rerum cupido languescit, cum facilis occasio, seu quod differimus tamquam saepe visuri, quod datur videre quotiens velis cernere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 1:1)
Omnes ego qui magnum aliquid memorandumque fecerunt, non modo venia verum etiam laude dignissimos iudico, si immortalitatem quam meruere sectantur, victurique nominis famam supremis etiam titulis prorogare nituntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 3:1)
me pinnis sectare datis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:47)
quas si quis errans ac vagus sectabitur, rectum relinquens tramitem, scrobis latentis pronus in foveam ruet, quam fodit hostilis manus, manus latronum, quae viantes obsidet iter sequentes devium, quid non libido mentis humanae struat?
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말5)
"sic unum sectantur iter, sic inania rerum 1 somnia concipiunt et Homerus et acer Apelles et Numa, cognatumque volunt pigmenta, Camenae, idola, convaluit fallendi trina potestas."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 214)
"luctandum summis conatibus, inter acerba sectandum virtutis iter, ne suavia fluxae condicionis amet, nimium ne congerat aurum, ne varios lapidum cupide spectare colores ambitiosa velit, ne se popularibus auris ostentet pulchroque inflata tumescat honore, ne natale solum, patrii ne iugera ruris tendat et externos animum diffundat in agros, et ne corporeis addicat sensibus omne quod vult aut quod agit, ne praeferat utile iusto, spemque in me omnem statuat numquam peritura quae dedero, longoque die mea dona trahenda."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 249)
sectari iussi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 249)
Quia nusquam insanum scripsit adolescentulum Cervam videre fugere, et sectari canes, Et eam plorare, orare ut subveniat sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 03)
Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 278)
Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3144)
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON56)
Persicos odi, puer, adparatus, displicent nexae philyra coronae, mitte sectari, rosa quo locorum sera moretur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 381)
"cervi, luporum praeda rapacium, sectamur ultro quos opimus fallere et effugere est triumphus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 412)

SEARCH

MENU NAVIGATION