라틴어 문장 검색

illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:4)
Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:3)
Imperfectis enim et adhuc ad publicum se iudicium derigentibus hoc proponendum est inter iniurias ipsos contumeliasque debere versari;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 101:2)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
Quid, quod secedere ad optimos viros et aliquod exemplum eligere, ad quod vitam derigamus, licet ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:4)
modo derigit ictus, nunc latere alterno dubius conamina mutat, nunc fugit instantes et solo respicit arcu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권333)
Tullus adversus Veientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 287:3)
concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:2)
de agro Veientibus restituendo impetratum, expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 142:1)
Antium, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 6:1)
facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 522:1)
cuius leniendae causa postulante nullo largitor voluntarius repente senatus factus Satricum coloniam duo milia civium Romanorum deduci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:2)
quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 467:2)
haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare, cum ante tum maxime Sagunto excisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 181:1)
ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION