라틴어 문장 검색

sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respiciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장10)
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장7)
lentus est in principiis, longus in narrationibus, otiosus circa excessus;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:2)
ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:3)
lento deinde agmine per finis Allobrogum ac Vocontiorum ductus exercitus, ipsa itinerum spatia et stativorum mutationes venditante duce, foedis pactionibus adversus possessores agrorum et magistratus civitatum, adeo minaciter ut Luco (municipium id Vocontiorum est) faces admoverit, donec pecunia mitigaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장7)
Mucianus cum expedita manu, socium magis imperii quam ministrum agens, non lento itinere, ne cunctari videretur, neque tamen properans, gliscere famam ipso spatio sinebat, gnarus modicas viris sibi et maiora credi de absentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 83장1)
sane adventu eius partes convaluerant, et sinistrum lenti itineris rumorem prospero proelio verterat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장8)
lentum et rarum agmen, fluxa arma, segnes equi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장5)
cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:2)
ac subinde obseruandum se admonens repente interdiu uel nocte subtrahebat, augebatque iter, ut serius subsequentis defetigaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 65장 1:5)
nam et quondam, cum apud Xenophontem legisset Cyrum ultima ualitudine mandasse quaedam de funere suo, aspernatus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque optauerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 87장 1:2)
itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste uel Tibur biduo procederet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 1:3)
'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 21장 2:2)
Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:1)
Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION