라틴어 문장 검색

ergo definit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4762)
umbra, quam Lucretius sic definit, 'supra spoliatus lumine aer'. ergo umbra si ex corpore creatur, sine dubio perit cum eo, nec est quicquam reliquum de homine quod inferos petat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6547)
finem dedit ore loquendi hoc est definivit ei, ut ore loqueretur nec in foliis scriberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 763)
aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερο`ν, id est ignem sensualem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7276)
nam Turnum extraneum esse definire contendit per callidam argumentationem, dicens eum non subiacere imperio Latini, cum oraculum de Latinis omnibus caverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3672)
alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat * * * tis aut institutus religiosus aut cerimoniis consecratus, isque privatus aut publicus est, publicus ut curiarum, compitorum * * *
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 83612)
Cato de suo consulatu "omnia ab integro paranda erant". saeclorum synaeresis pro 'saeculorum'. et saeculum quidam centum annorum definiunt, quidam centum decem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 52)
didicisti enim non posse nos Amafinii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant, nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:2)
- sed cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem is rebus quae manu prenderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:6)
sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:1)
E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 53:2)
altera sententia est quae definit amicitiam pari- bus officiis ac voluntatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:1)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
sic in interpretando, in definiendo, in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 1:2)
quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram explanare interpretando, ambigua primum videre, deinde distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non essent consequentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION