라틴어 문장 검색

Omne corpus suapte natura dissolubile et marcidum est et, nisi quodam vinculo contineatur, facile defluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:2)
atque ita laxatis spiramentis effluit tabes faeculenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:3)
Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:3)
In pulmonem defluere potum nec poetae nobiles ignorant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 22:1)
sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:54)
Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas Egerit, et torrens in campos defluit Aetna:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:17)
Saepe super vultus victoris et impia signa Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes, Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:72)
raptoque cerebro Exsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto Humor, et infuso facies solidata veneno est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:34)
planctu concussa peribit, Effluet in lacrimas;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:64)
nec, quantum toto de corpore debet, Effluit in terras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:27)
Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, III1)
Defluat et lento splendescat turbida lino Amphora centeno consule facta minor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV3)
quod autem Mercurium facit a Iove defluentem ad occasum descendere, id est ad ima terrarum, ostendit amicitias quidem fore, sed minime diuturno tempore permanere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 22313)

SEARCH

MENU NAVIGATION