라틴어 문장 검색

Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 6:1)
Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:7)
Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:6)
noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant aliaque militia decora volgo miserantes eum iactabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:2)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
at in eos versa ostentare vincula sua deformitatemque aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:3)
si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non minus profecto vos ea species moveat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 712:1)
postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque absentis Scipionis favorem ad volgum conciliabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 314:1)
neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 272:1)
urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 342:1)
cum vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 88:1)
Via una corruptelae Bacchanalia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 95:1)
scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 105:1)
is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 214)
quid illuc est genus, quae illic hominum corruptelae fiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION