라틴어 문장 검색

aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 154:2)
hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장11)
namque nulla materiarum genera neque corpora neque res sine principiorum coetu nasci neque subici intellectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis physicorum veras patitur habere explicationes, nisi causae, quae insunt in his rebus quemadmodum et quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장36)
hoc autem, ut scamilli ad id convenientes fiant, item in extremo libro forma et demonstratio erit descripta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장23)
Quoniam haec nobis satis videntur esse exposita, nunc insequentur balinearum dispositionum demonstrationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장42)
est autem eius rei haec demonstratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말11)
Quia sicut in his quae ex lege credi debent, quae tamen pro se rationem non habent, quaerere rationem stultum est, quia qui hoc facit, quaerit quod impossibile est inveniri, - et eis nolle credere sine ratione haereticum est, sic in his quae non sunt manifesta de se, quae tamen pro se rationem habent, eis velle credere sine ratione philosophicum non est, ideo - volentes sententiam christianae fidei de aeternitate mundi et sententiam Aristotelis et quorundam aliorum philosophorum reducere ad concordiam, ut sententia fidei firmiter teneatur quamquam in quibusdam demonstrari non possit, - ne incurramus stultitiam, quaerendo demonstrationem ubi ipsa non est possibilis, ne etiam incurramus haeresim, nolentes credere quod ex fide teneri debet, quia pro se demonstrationem non habet, sicut fuit mos quibusdam philosophis quibus nulla lex posita placuit, quia articuli legis positae pro se non habebant demonstrationem, ut etiam sententia philosophorum salvetur, quantum ratio eorum concludere potest, - nam eorum sententia in nullo contradicit christianae fidei nisi apud non intelligentes:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 1 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION