라틴어 문장 검색

Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum.
(카이사르, 아프리카 전기 67:1)
Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret.
(카이사르, 아프리카 전기 84:2)
Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 12:8)
Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:5)
Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:6)
Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:8)
Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:7)
Haec in Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae provinciae nullo bello premebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 65:2)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisque barbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti;
(카이사르, 내란기, 1권 44:2)
Hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
(카이사르, 내란기, 1권 45:4)
Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostrique gravius a multitudine premerentur, consumptis omnibus telis gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortes faciunt, paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
(카이사르, 내란기, 1권 46:1)
Prima luce ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atque interrumpi, alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli, dein rursus conversos insequi.
(카이사르, 내란기, 1권 64:1)
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur, ante se hostem videret, collem quendam nactus ibi constitit.
(카이사르, 내란기, 1권 70:6)
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro.
(카이사르, 내란기, 1권 73:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION