라틴어 문장 검색

Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:2)
in portam quaestoriam irruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 540:1)
capta ab ea parte castra erant, cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra vallum erant partim occidit, partim expulit castris et irrumpentibus obstitit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 541:1)
Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa - inde enim est dimissus - die tertio Pellam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 74:2)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:1)
praetorio deiecto direptisque, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 21:1)
ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION