라틴어 문장 검색

Quanto molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae voculae quam certae et severae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:5)
sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias, tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare, tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:5)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)
libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 38:6)
inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 8 6:3)
est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 2:1)
etenim est levis, libidinosus, tagax.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 3 2:13)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)
idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:3)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
Putasne posse, id quod in eius modi reo maxime necessarium est, facere ut, quae ille libidinose, quae nefarie, quae crudeliter fecerit, ea aeque acerba et indigna videantur esse his qui audient atque illis visa sunt qui senserunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 2:2)
sic ad malam domesticam disciplinam vitamque umbratilem et delicatam cum accesserunt etiam poëtae, nervos omnis virtutis elidunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 27:2)
tu Epicurum existimas ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:11)
ergo et invidi et malivoli et libidinosi et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes , non quia semper feruntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION