라틴어 문장 검색

inde cum Italiam peteret, naufragio vexatus delphini tergo exceptus dicitur ac prope Parnasum montem delatus patri Apollini templum constituisse et a delphino locum Delphos appellasse, aras deinde Apollini tamquam patri consecrasse, quas ferunt vulgo patrias dictas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3328)
cuius rei vestigium est quod hodieque quindecimvirorum cortinis delphinus in summo ponitur et pridie quam sacrificium faciunt, velut symbolum delphinus circumfertur, ob hoc scilicet, quia quindecimviri librorum Sibyllinorum sunt antistites, Sibylla autem Apollinis vates et delphinus Apollini sacer est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 33210)
is ubi somnio fidem factam vidit, in mare se praecipitavit, et exceptus ab uno delphine, ad Taenarum, Laconicae promuntorium, pervectus est ibique ad memoriam casuum suorum in templo Apollinis delphini signum insidentem se cum cithara posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 558)
"officio careat glaucarum nulla sororum, hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris litoream blanda feriens Anthedona cauda, tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon, annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri12)

SEARCH

MENU NAVIGATION