라틴어 문장 검색

ego aliquid, non multo tamen, altius, in quo mea cumba non sidat, inveniam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 203:5)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
Licet arma vacent cessentque doli, sidunt ipso pondere magna ceditque oneri Fortuna suo.
(세네카, 아가멤논 2:10)
haec onere sidit, illa convulsum latus submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
(세네카, 아가멤논 10:38)
Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci prae- sidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci !
(세네카, 행복론, Liber III 148:2)
Mundo quidam minantur interitum et hoc uni- versum, quod omnia divina humanaque complectitur, si fas putas credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem veterem tenebrasque demerget.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 3:1)
Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:3)
minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 65:4)
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 141:1)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
Demersus ac defossus et toto insuper oppressus orbe quam viam ad superos habet?
(세네카, Hercules Furens 4:16)
demersos dabo.
(세네카, 메데아 9:22)
Tum pirata freto pavidus natat, et nova demersos facies habet:
(세네카, 오이디푸스 6:34)
demersi aenis, illa lentis ignibus stillare iussi;
(세네카, Thyestes 1084:1)
haec fatus alta nocte demersit diem
(세네카, Troades 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION