라틴어 문장 검색

utique Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 204:1)
sed ex his quae pascuntur proxime Gnoson si quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem splenem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장38)
utinam vero rerum natura sententiam eius secuta explicata et apparentia ea constituisset!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말3)
quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animadverto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말12)
nam quaecumque sunt, non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit exhauriendo fervens ex planitie camporum umorem, et si quae sunt aquae apparentes, ex his, quod est levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer avocans dissipat in impetum caeli, quaeque gravissimae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus campestribus relinquuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장40)
Id autem ita esse maxime cognoscitur ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post occasum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vesperugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens et oriens ante lucem lucifer appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장23)
nunc de crescenti lumine lunae deminutioneque, uti traditum est nobis a maioribus, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장58)
continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media apparentia, uti sermone cum dicamus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장6)
Reperitur tamen fides dici de apparentibus quoque, sicut de non apparentibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:20)
Argumentum non apparentium, hoc est probatio quod sint aliqua non apparentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:13)
Motus autem veros ex eorum causis, effectibus & apparentibus differentijs colligere, & contra, ex motibus seu veris seu apparentibus, eorum causas & effectus, docebitur fusius in sequentibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:15)
Sic & in Aqua, corpora, quae ob majorem vel minorem gravitatem descendunt vel ascendunt, sunt comparative & apparenter gravia vel levia, & eorum gravitas vel levitas comparativa & apparens est excessus vel defectus quo vera eorum gravitas vel superat gravitatem aquae vel ab ea superatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 23:16)
at in fine cursus, ubi motus apparentis pars illa quae à parallaxi oritur, majorem habet proportionem ad motum totum apparentem, deflectere solent ab his circulis, & quoties Terra movetur in unam partem abire in partem contrariam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 14:3)
ideoque densitates fere sunt ut radices diametrorum apparentium applicatae ad diametros veras, hoc est reciproce ut distantiae Planetarum à Sole ductae in radices diametrorum apparentium.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 40:6)
Quippe cujus virtutem, sive nascentis, seu morientis, sive resurgentis vel ascendentis et miracula facientis, ipsa etiam insensibilia quodam modo sensisse, ut ei testimonium suo modo praeberent, beatus perhibet Gregorius, augelis quidem et stella statim in ortu ipsius apparentibus, in morte vero sole obscurato, petris et vel templi scissis, et monumentis sanctorum apertis resurgentium, multisque apparentium, in resurrectione terrae motu facto cum visione angelorum, in ascensione nube eum suscipiente.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION