라틴어 문장 검색

sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:4)
At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:2)
Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione ualetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 7:4)
Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 8:1)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:3)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:4)
Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:1)
Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 16:4)
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:1)
At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 10장 4:3)
Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:1)
Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:8)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:5)
Demittendus homo in aquam calidam oleo mixtam, potui danda aqua quae comprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:37)
Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION