라틴어 문장 검색

At illi non daemonica, sed diuina uirtute praediti, ueniebant crucem pro uexillo ferentes argenteam, et imaginem Domini Saluatoris in tabula depictam, laetaniasque canentes pro sua simul et eorum, propter quos et ad quos uenerant, salute aeterna, Domino supplicabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:6)
Sicut econtra Brettones, qui nolebant Anglis eam, quam habebant, fidei Christianae notitiam pandere, credentibus iam populis Anglorum, et in regula fidei catholicae per omnia instructis, ipsi adhuc inueterati et claudicantes a semitis suis, et capita sine corona praetendunt, et sollemnia Christi sine ecclesiae Christi societate uenerantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII. 1:4)
ideo, quod antiqui fabri quodam in loco aedificantes, cum ita ab interioribus parietibus ad extremas partes tigna prominentia habuissent conlocata, inter tigna struxerunt supraque coronas et fastigia venustiore specie fabrilibus operibus ornaverunt, tum proiecturas tignorum, quantum eminebant, ad lineam et perpendiculum parietum praesecuerunt, quae species cum invenusta is visa esset, tabellas ita formatas, uti nunc fiunt triglyphi, contra tignorum praecisiones in fronte fixerunt et eas cera caerulea depinxerunt, ut praecisiones tignorum tectae non offenderent visum:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장11)
eorum species stellis dispositis XII partibus peraequatis exprimit depictam ab natura figurationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장10)
post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus [descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata], cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장36)
Claudicat ille fide, ne fama claudicet eius Tractatus, uenditque fidem, ne premia libri Depereant, erratque fides, ne rumor aberret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION