라틴어 문장 검색

et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 374:2)
idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 576:1)
Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 438:2)
duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 446:1)
inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 517:3)
de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, qui quantum bellum iam profligatum in Hispania esset senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 459:1)
de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 461:2)
hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:2)
Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 35:1)
Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 233:2)
Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 413:1)
Postumium Q. Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati essent, et praeterea supplemento adducto, quo amplius in duabus legionibus quam decem milia et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites quorum forti opera duobus adversus Celtiberos proeliis usus Q. Fulvius esset, eos si videretur secum deportaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 432:4)
Demetriade hibernabat, cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 620:1)
Semproni prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, ipsique decedenti de provincia exercitum secum deportare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 188:2)
legati Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 71:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION