라틴어 문장 검색

Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis et profutura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 7:1)
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri?
(아풀레이우스, 변명 6:5)
accipe quaeso, Maxime, et contemplare;
(아풀레이우스, 변명 61:14)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare.
(아풀레이우스, 변명 72:1)
Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui.
(아풀레이우스, 변명 89:1)
litteras tamen, quas ad me Carthagine uel iam adueniens ex itinere praemisit, quas adhuc ualidus, quas iam aeger, plenas honoris, plenas amoris, quaeso, Maxime, paulisper recitari sinas, ut sciat frater eius, accusator meus, quam in omnibus minor uitae curriculum cum fratre optumae memoriae uiro currat.- Audistine uocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore uitae uocans, postquam * * * ;
(아풀레이우스, 변명 94:11)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
(아풀레이우스, 변명 97:8)
aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum:
(아풀레이우스, 변명 98:12)
mihi, ut ultra pro eo deprecer, locum non reliquit.
(아풀레이우스, 변명 99:3)
adgnosco igitur difficultatem meam nec deprecor, quin sic existimetis.
(아풀레이우스, 플로리다 9:8)
"Non obnitimur, nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum vitae spatium deprecamur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:62)
Haec profatus rursum lacrimis obortis, porrectisque in preces manibus, per publicam misericordiam, per pignorum caritatem maestus tunc hos, tunc illos deprecabar.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:1)
quam ego amplexus ac deosculatus prius, utque mihi prosperis faveret volatibus deprecatus, abiectis propere laciniis totis, avide manus immersi et haurite plusculo uncto corporis mei membra perfricui.
(아풀레이우스, 변신, 3권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION