라틴어 문장 검색

At Innata inhaerent naturae ipsius intellectus, qui ad errorem longe proclivior esse deprehenditur quam sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:3)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
Quinetiam nil magis philosophiae offecisse deprehendimus quam quod res, quae familiares sunt et frequenter occurrunt, contemplationem hominum non morentur et detineant, sed recipiantur obiter, neque earum causae quaeri soleant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:2)
licet in insectis calor ob parvitatem corporis non deprehendatur ad tactum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 58:2)
Atque insuper aer illis ipsis verticibus montium deprehenditur minime frigidus, sed tenuis tantum et acer;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:7)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
sed quod in proximo est videtur esse lignum putre, quod splendet noctu neque tamen deprehenditur calidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:2)
neque etiam corpus cicindelae aut muscae (quam vocant luciolam) calidum ad tactum deprehenditur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:4)
neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:3)
Nam infimus gradus (ut in insectis) vix ad tactum deprenditur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:2)
emancipatam scilicet, et liberatam ab impedimentis, vel saltem per fortitudinem suae virtutis dominantem super ipsa, eaque supprimentem et coercentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:4)
Si enim deprehendatur semel natura in variatione sua, ejusque ratio manifesta fuerit, expeditum erit eo deducere naturam per artem quo per casum aberraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:5)
Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquae ipsae deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et evanido) ab oriente in occidentem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 338:1)
Sed ista necessitas plane evitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam generetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION