라틴어 문장 검색

Spatium vero a corpore descriptum differentia est duorum spatiorum, quorum alterum est ut tempus sumptum ab initio descensus, & alterum ut velocitas, quae etiam ipso descensus initio aequantur inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. I. De Motu corporum quibus resistitur in ratione velocitatis. 23:2)
Aqua pondere suo, quatenus descensus ejus impeditur, urget obstaculum omne, ideoque obstaculum, quatenus descensum aquae impedit, vim sustinet aequalem ponderi quo descensus ille efficeretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 57:7)
Eodem argumento, nisi Terra nostra paulò altior esset sub aequatore quàm ad polos, Maria ad polos subsiderent, & juxta aequatorem ascendendo, ibi omnia inundarent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 28:5)
Proinde cum gravitas in Polo sit ad gravitatem sub AEquatore ut 692 ad 689, & excessus ille gravitatis sub Polo ad gravitatem sub AEquatore ut 3 ad 689;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 38:11)
Solis igitur & Lunae in AEquatore versantium & mediocriter à Terra distantium, sunto vires S & L. Et quoniam Luna in Quadraturis, tempore verno & autumnali extra AEquatorem in declinatione graduum plus minus 23½ versatur, & Luminaris ab AEquatore declinantis vis ad mare movendum minor sit, idque (quantum sentio) in duplicata ratione Sinus complementi declinationis quam proximè, vis Lunae in Quadraturis, (cum sinus ille sit ad radium ut 91706 ad 100000) erit 841/1000 L, & summa virium in Syzygiis erit L + S, ac differentia in Quadraturis 841/1000 L - S, adeoque L + S erit ad 841/1000 L - S ut 45 ad 25 seu 9 ad 5, & inde 5L + 5S aequalis erit 7569/1000 L - 9S, & 14S aequalis 2569/1000 L, & propterea L ad S ut 14000 ad 2569 seu 5-7/15 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:4)
Et propterea quantitas aquae cujus descensum Globus impedit, aequalis est quantitati aquae, quae eodem tempore per foramen circulare in fundo vasis, basi Cylindri illius aequale, descendere posset, & cujus descensus per fundi partem quamvis circularem basi illi aequalem impeditur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION