라틴어 문장 검색

Primus statim impetus belli Bithyniam rapuit, Asia inde pari terrore correpta est, nec cunctanter ad regem ab urbibus nostris populisque descitum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 6:1)
dum Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem *** . Nam aliter salvus esse non potuit, nisi confugisset ad servitutem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 4:1)
Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 7:2)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
THRACES antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:1)
Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:1)
praeterea meminisse iacet languetque sopore, nec dissentit eum mortis letique potitum iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:16)
In hoc, inquit, Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus vester ab Aegyptiorum religiosissima gente [dissentit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:1)
Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:2)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
Alii consentientes vestibula eadem esse quae diximus in sensu tamen vocabuli dissentiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 21:1)
Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:3)
nec possum non adsentiri viro cuius inventis nec ipsa natura dissentit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:3)
ergo aut dissentit ab eo, ut etiam in temporibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6232)
unde, ut supra diximus, Vergilii dictis dissentit temporum ratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6784)

SEARCH

MENU NAVIGATION