라틴어 문장 검색

Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
THRACES antea saepe, tum maxime Rhoemetalce rege desciverant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM THRACICUM 1:1)
Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 2:1)
Hic finis Augusto bellicorum certaminum fuit, idem rebellandi finis Hispaniae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 14:1)
Tutemet a nobis iam quovis tempore vatum terriloquis victus dictis desciscere quaeres.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:1)
In nonnullis ab Homerica secta haud scio casune an sponte desciscit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:1)
Nam quia seculum nostrum ab Ennio et omni bibliotheca vetere descivit, multa ignoramus, quae non laterent, si veterum lectio nobis esset familiaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:3)
damnumque putamus Armorum, nisi, qui vinci potuere, rebellent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:35)
Sed tu syllaba contumax rebellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XI4)
et bene 'studiis', non 'studio', quia ter rebellavit contra populum Romanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 145)
sic ergo et 'macte' pro 'mactus'. quod autem 'esto' non addidit, ab antiquitate descivit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a5)
Tum Varro Tuae sunt nunc partes inquit qui ab antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila novata sunt probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 55:3)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)
qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 27:2)
fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION