-
Mustum igitur cum necdum suave est, sed tantummodo dulce, horrore quodam tantum sumi de se non patitur quantum sufficiat ebrietati.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 16:4)
-
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
-
et post vomitum contra fumum vini qui remansit in venis panem offerunt melle inlitum, et ita hominem ab ebrietatis malo dulcedo defendit.
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:2)
-
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
- (Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
-
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno, Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
- (마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX1)
-
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
- (마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
-
Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 724)
-
desidiae cordi vobis sunt:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6121)
-
mire autem multa congesta, ne possit de legatorum desidia queri.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2443)
-
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:2)
-
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
-
Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:3)
-
haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude ;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 24:2)
-
quod si ea quae dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae forenses artes et actiones publicae concidissent, non me aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui resisto, potius quam litteris dederem?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 2:1)
-
quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:6)