라틴어 문장 검색

Scis sponsam mihi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 819)
At ego illi neque do, neque despondeo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 577)
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 591)
Et illum aiunt velle uxorem, ut, quum desponderim, Des qui aurum ac vestem atque alia quae opus sunt comparet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 834)
postremo etiam, si voles, Desponsam quoque esse dicito.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 860)
Despondit ei gnatam huius vicini proximi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 274)
et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 3101)
Si vis mihi uxorem dare, Quam despondisti, ducam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 753)
illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:16)
monte decurrens velut amnis, imbres quem super notas aluere ripas, fervet inmensusque ruit profundo Pindarus ore, laurea donandus Apollinari, seu per audacis nova dithyrambos verba devolvit numerisque fertur lege solutis, seu deos regesque canit, deorum sanguinem, per quos cecidere iusta morte Centauri, cecidit tremendae flamma Chimaerae, sive quos Elea domum reducit palma caelestis pugilemve equomve dicit et centum potiore signis munere donat, flebili sponsae iuvenemve raptum plorat et viris animumque moresque aureos educit in astra nigroque invidet Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 22)
ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes, quod timui mutare modos et carminis artem, temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho, temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar, nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris, nec sponsae laqueum famoso carmine nectit, hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus volgavi fidicen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1915)
Secura metus Troica pubes sacros gaudet tangere funes, hinc aequaevi gregis Astyanax, hinc Haemonio desponsa rogo ducunt turmas, haec femineas, ille viriles.
(세네카, 아가멤논 11:17)
Desponsa est puella;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 5:14)
dic quam mihi ex ancillis despondeas.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 12:10)
Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ;
(세네카, 행복론, Liber II 160:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION