라틴어 문장 검색

si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:8)
Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:3)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)
Iocineris autem uulnerati notae sunt multus sub dextra parte praecordiorum profusus sanguis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:1)
praecordia cum uentriculo ab eadem parte indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:2)
praecordia indurescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:3)
At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:1)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum uires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque uirus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 4:1)
deinde ubi praecordia exhausit, bibere antidotum:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 20:5)
quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 68:6)
Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad uiscera materia, subitis et grauissimis morbis correpti sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:6)
Etiamnum in angulo, qui naribus propior est, ex aliquo uitio quasi parua fistula aperitur, per quam pituita adsidue destillat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 14:1)
eo, quod cruenta destillat, eum esse spinosum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 16:2)
Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION