라틴어 문장 검색

namque clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos constiterat umbone ictum deturbat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 503:3)
exanimati omnes tam atroci imperio nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu magis quam modestia quievere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 97:1)
umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:3)
cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 207:1)
ala deinde et umbonibus pulsantes, in summotos gradu inlato, aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 455:2)
Cumque, inquit, a 'ceno' et ' prandeo' et ' poto,' et 'cenatus sum' et 'pransus sum' et ' potus sum' dicamus, a 'destringor' tamen et 'extergeor' et 'lavor,' 'destrinxi' et 'extersi' et 'lavi' dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 8:1)
alii unam eandemque rem bis dictam volunt, et superfluum putant 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', cum praecessisset 'rauco quod protinus aere repulsum', quod idem est 'et summo clipei nequiquam umbone pependit', et nihil attinuisse dici putant 'summo clipei nequiquam umbone pependit', tamquam non omnino necesse esset, ut de summo clipei penderet, et potuisse dici, nec de clipeo pependit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5463)

SEARCH

MENU NAVIGATION