라틴어 문장 검색

cutis rubicunda, ex qua pusulae oriuntur, quaedam umidiores, quaedam sicciores.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 61:2)
resinae umidae selibram;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:5)
alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 1:5)
Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido sumplus et mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 1:6)
sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id uero, quod umidum, praecipue in capillo.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 3장 2:2)
- In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 55:5)
Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:3)
quae necesse est aut pura siccaue sint aut umida et purulenta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:2)
Si umidum, uino austero subluendum est inlinendumque faece uini conbusta.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:4)
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 11:1)
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:1)
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:2)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 7:1)
Targae in Celsum merita aliquot additamentis augere mihi licuit hujus viri labores, susque deque non habebunt, spero, meorum conatuum paucitatem quicumque lectores non ignorant quantum desudandum sit editori qui mendis expurgare interpretarique constituit opus scriptoris tam varia tamque difficilia pertractantis argumenta.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.155)

SEARCH

MENU NAVIGATION