라틴어 문장 검색

sed quis, tyranne pertinax, hunc inpotentem spiritum determinabit exitus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.128)
An non plurima per hyperbolen dicuntur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 176:1)
scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:1)
hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 286:2)
crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero Antonium dicet, quae Charybdis vorax?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 289:1)
quamvis est enim omnis hyperbole ultra fidem, non tamen esse debet ultra modum, nec alia via κακοζηλίαν itur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 292:5)
monere satis est hyperbolen nec ita, ut mendacio fallere velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:2)
tum est hyperbole virtus, cum res ipsa, de qua loquendum est, naturalem modum excessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 295:1)
Anguste fructus rerum determinat, qui tantum praesentibus laetus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:2)
Deinde illud utique mihi determinari volo :
(세네카, 행복론, Liber V 107:6)
In hoc omnis hyperbole extenditur, ut ad verum mendacio veniat.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:2)
Numquam tantum sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia adfirmat, ut ad credibilia perveniat.
(세네카, 행복론, Liber VII 118:1)
si pateris hortantem, conatuum tuorum socius adiutor, praevius particeps ero, sin autem inlecebrosis deliciarum cassibus involutus mavis, ut aiunt, Epicuri dogmatibus copulari, qui iactura virtutis admissa summum bonum sola corporis voluptate determinat, testor ecce maiores, testor posteros nostros huic me noxae non esse confinem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 5:2)
eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:3)
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION