라틴어 문장 검색

quodsi dissimulas nostrae succurrere morti nec prohibere paras, Manes et sidera testor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:88)
ipsos per Illyricas urbes Oriente relicto ire Serena comes nullo deterrita casu, materna te mente fovens Latioque futurum rectorem generumque sibi seniore supernas iam repetente plagas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:32)
"Dissimulata diu tristes in amore repulsas vestra parens, Auguste, queror.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:156)
nullas succincta Ceraunia nimbis nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu deterrebat hiems.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:92)
Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 30:2)
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:1)
Quaecumque sunt autem, quae propter disciplinaruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 6:2)
Neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:3)
Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 7:1)
Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:1)
In vitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 2:1)
Quidam vero non dissimulandi auctores, ut Marcus Varro, et ante eum Dionysius ac Mago prodiderunt mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, quam sunt nobis equarum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 3:2)
alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:4)
temporibusque Augusti dicendis non defuere decora ingenia, donec gliscente adulatione deterrerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장8)
ut versa Caesarum subole imperium adeptus est, elicit Archelaum matris litteris, quae non dissimulatis filii offensionibus clementiam offerebat, si ad precandum veniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION