라틴어 문장 검색

' Si enim dominus,' inquit, 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 10:2)
Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant - Vediovem appellaverunt, dempta atque detracta iuvandi facultate.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 9:1)
Tum senatus rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:4)
Argentum ergo in Carthaginiensi foedere putum dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 10:1)
Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro , quam ex hoste quem occiderat detractam induit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 4:1)
Ubi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 19:1)
Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:7)
Palus, inquit, in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 12:2)
vestimenta detrahi atque flagro caedi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 18:3)
accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obiicere sese et dedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 3:1)
Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 1:2)
Dolabella rem Athenas ad Ariopagitas, ut ad iudices graviores exercitatioresque, reiecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 5:2)
Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum quae aliena sunt contraque naturam videntur et cum pernicie adgnata sunt detrahantur, ne profecto id accidat quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro quem emerat procurando venisse usu fabulast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 7:1)
Factus igitur iam cautior, neque pericula amplius contemnere aut remedia eorum dedignatione quadam reiicere volens, atque aliquid quod in hac re animos hominum sanare posset praestare cupiens (praesertim in caeremonia quapiam externa), decrevit tandem coronationem reginae maturare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:2)
Neque veriti sunt dicere regi nihil pensi esse nobilitati et populo suo plumas detrahere, modo seipsum bene plumatum redderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION