라틴어 문장 검색

Forte innoxius Viator est deductus in eundem locum Feroque viso rettulit retro pedem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.5)
Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:3)
Te surgit quamvis lassus veniente viator, Et miles saevas aptat ad arma manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1311)
Alitis in rarae miserum devertere funus - Magna, sed antiqua est causa doloris Itys.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 65)
Quis te tum potuit sitiens haurire viator?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 658)
docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 47:1)
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, Heniochae nautis plus nocuere rates, nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis, ter licet epotum ter vomat illa fretum, qui quamquam dextra regione licentius errant, securum latus hoc non tamen esse sinunt, hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis, hic freta vel pediti pervia reddit hiems, ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis, siccus contempta nave viator eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1013)
ad veteres scopulos iterum devertor et illas, in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 149)
ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis vellera, pertimuit sustinuitque manum attonitusque metu rediit, ut saepe viator turbatus viso rettulit angue pedem, inde tori, qui iunctus erat, velamina tangit mollia, mendaci decipiturque nota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권218)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum, cum videt ex omni parte viator iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권3)
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:15)
et latro et cautus praecingitur ense viator;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1113)
quosque legat versus oculo properante viator, grandibus in tituli marmore caede notis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 335)
gurgitis aestivi sic pura fluenta viator, ut latro, fessus adit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2278)

SEARCH

MENU NAVIGATION