라틴어 문장 검색

C. Flaminius consul, homo temerarius, contra auspicia profectus, signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et ab equo quem conscenderat per caput devolutus, insidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum lacum cum exercitu caesus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha3)
nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac procellosi se deiciunt, et fretum ipsum Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso mari, velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 83:1)
Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 206:1)
tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 165:1)
his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris, ubi verbis conceptis sciens libenter periuraris, ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus, ubi saepe causam dixeris pendens adversus octo artutos, audacis viros, valentis virgatores.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 27)
nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 133)
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes, propter inopiam silvarum egentes materiae eligunt tumulos naturales eosque medios fossura detegentes et itinera perfodientes dilatant spatia, quantum natura loci patitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION