라틴어 문장 검색

Nam si te facit regis gratia carere coelestis et omni te penitus vero privat amico et huius saeculi cunctos subducit honores, omnisque famae laudabilis per eundem supprimitur aura, ac sui voracitate divitias devorat universas, et ex eo, sicut superius narratur, mala cuncta sequuntur, cur stulte quaeris amare, vel quod inde posses acquirere bonum, quod tibi valeret tot incommoda compensare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 47:7)
ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:35)
Non istas depascit opes rubigo, nec ignis Deuorat, aut furis minuit subreptio, mergit Naufragium, tollit predo, depauperat hostis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:5)
Non lacrymae, non mella precum, non ipsa perorat Pauperies hominum, quin foenore dives egenum Devoret, et tenuem miseri facit esse crumenam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:16)
mentis sinceritas computrescit in cariem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:4)
Iners denique et modicum vulgus calceos suos ex corio, prae famis angustia devorare cogebatur, plures vero radicibus urticarum ac quarumlibet silvestrium herbarum, igne coctis et mollitis miserum ventrem impleverunt, et sic infirmati, quotidie moriendo minuebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:11)
Hic miles magnificus leonem magnum et horribilem, viros et armenta saepius juxta montana devorantem, in regione Joppe die quadam equum pascentem invadere volentem, munitus clypeo aggressus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:3)
sed omnia sine modo et sine ratione depraedati sunt, sine aliqua mutuatione Bulgaris et Graecis sua auferentes, pecora et volatilia eorum diripientes, quodque nefas est de populo catholico [0606D] dicere, Quadragesimali tempore et jejunio ea devorantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:2)
Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:3)
Parvuli quoque illius hinc inde a lupis rapacibus devorabantur per loca, non habentes patrem.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:20)
sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
(아풀레이우스, 변명 49:9)
ipse egens, nudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huic, non mentior, sestertium XXX deuorandum;
(아풀레이우스, 변명 73:18)
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat;
(아풀레이우스, 변명 75:1)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)
et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION