라틴어 문장 검색

et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum;
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장12)
Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장14)
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto; et sepultus est in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장70)
Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et imposuerunt cinerem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장39)
Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장20)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장52)
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장26)
Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장1)
neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem recusaret –
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 22장2)
Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 17장3)
offerunt corde devoto Deo penitentiam
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM115)
Plangunt omnes super illum, quasi unigenitum:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM174)
devotum sentiat aequor, agnoscat famulum virgo Stilichonia pontum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:117)
cum fastiditus abiret, quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:43)
direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION