라틴어 문장 검색

198. Res politica et oeconomica alia in aliam refert culpam, quod ad paupertatem et ambitalem degradationem attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 252:1)
201. Plerique orbis incolae credentes se esse fatentur, quod religiones impellere debet ut dialogus inter eas instituatur ad naturam curandam, ad pauperes tuendos, ad observantiae fraternitatisque structuras instruendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:1)
Necessarius ipsas inter scientias etiam est dialogus, cum unaquaeque proprii sermonis finibus concludi soleat, atque peculiaris peritia se ab aliis seiungere atque propriam scientiam absolutam putare studeat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:2)
Dialogus manifestus officiosusque inter diversos oecologicos motus, quibus non desunt ideologicae concertationes, pariter est necessarius.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:4)
Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:5)
206. Mutatae vitae rationes eos cogere possunt qui detinent potestatem politicam, oeconomicam et socialem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 264:1)
214. Rei politicae variisque consociationibus est enitendum ut conscientiae efformentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:1)
V. AMOR CIVILIS ET POLITICUS
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 289:1)
231. Amor, parvis gestibus mutuae curae plenus, est etiam civilis et politicus, et manifestatur omnibus in actionibus quae student mundum meliorem exstruere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:1)
Amor societatis et sollicitudo de bono communi sunt excellens forma caritatis, quae pertinet non solum ad necessitudines inter personas, verum etiam principium est “grandium necessitudinum, scilicet socialium necessitudinum, oeconomicarum, politicarum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:2)
“Ut humanior societas reddatur, quoad personam dignior, oportet amorem iterum aestimare in vita sociali – in ambitu politico, oeconomico et culturali – illo in constanti summaque norma agendi posito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:5)
232. Non omnes vocantur directo ad rei politicae dandam operam, sed in societatis gremio germinat immensa varietas consociationum quae bono communi favent, ambitum naturalem tuentes et urbanum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:1)
In martyrum Actibus hunc dialogum inter praefectum Romanum Rusticum et Hieracem christianum legimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:6)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
Dialogus inter fidem et rationem
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION