라틴어 문장 검색

QUOD de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre qui prior Africanus appellatus est memoriae datum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, I 2:1)
Caesellius autem forte ῥαθυμότερον iunctura ista verborum captus quem cor dictum putavit et quem accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 12:1)
sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 45:1)
Historia de Polo histrione memoratu digna.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 1:1)
venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 2:1)
Idem Probus Valerium Antiatem libro Historiarum XXII.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 13:1)
Valerius Antias in libro Historiarum LXXV.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 18:3)
Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 1:1)
Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 1:1)
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, III 2:1)
Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 1:1)
Eundem Regulum Tubero in Historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 3:1)
Ea testamento, ut in Antiatis Historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 7:1)
Sed Sabinus Masurius in primo Memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 9:1)
nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION