라틴어 문장 검색

nihil tantum, nihil tantulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam - quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu uestro distulerim.
(아풀레이우스, 플로리다 16:2)
hisce laudibus diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime, differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit:
(아풀레이우스, 플로리다 16:11)
"Nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:18)
"Prohinc epulare vadimonium differamus."
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:11)
Iamque rerum tantarum pondere et montis ardui vertice et prolixo satis itinere nihil a mortuo differebam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:1)
"Quid differo?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:58)
"sat est quod ipsae vidimus quae vidisse paenituit, nedum ut genitoribus et omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium:"
(아풀레이우스, 변신, 5권83)
"Festinat, differt;"
(아풀레이우스, 변신, 5권162)
"Superi, tandem meis supremis periculis opem facite, et tu, Fortuna durior, iam saevire desiste:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 6:6)
Post noctem unicam et rudimenta Veneris recens nupta gratias summas apud suos parentes ac maritum mihi meminisse non destitit, quoad summos illi promitterent honores habituri mihi.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:3)
Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset.
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:1)
"Sed intervallo revalescente paulatim spiritu, ferinos mugitus iterans et iam scaenam pessimi Thrasylli perspiciens, ad limam consilii desiderium petitoris distulit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:53)
nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
Haec identidem mecum reputans nescioquo modo, quamquam festinans, differebam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:4)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION