라틴어 문장 검색

Qui cum defensore suo quodam, Baldewino nomine, perterriti, omnes vires et apparatus regis Babyloniae adesse arbitrantes, sine mora in equis celerrimis octo equites urbem egressi sunt, ac Japhet introeuntes, nuntiaverunt Rotgero de castello Resset, qui urbi Japhet praeerat, et caeteris conchristianis quomodo Ascalonitae et tota virtus Babyloniae campestria urbis Rames occupassent, et procul dubio sine intermissione ad urbis Japhet moenia properare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 18:4)
Si aurum et argentum vel aliqua pretiosa pro salute et redemptione [0676C] Gervasii quaereretis, supra centum millia byzantiorum a nobis assequi procul dubio possetis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:5)
Si vitae meae parcere velletis, et a poenis, quibus me vexatis, manus continentes, me liberam a catenis exire permitteretis, saluti vestrae et confratrum vestrorum procul dubio consulerem;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:4)
Quod si de his quidquam fefellero, difficiliores cruciatus quos didicistis in me inferte, et vitam meam non ultra super terram una hora esse patiamini.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:6)
Turci vero filium illius tenentes, post paululum pactum fidei praevaricantes, filium illius se decollare constanter attestati sunt, nisi eis foret auxilio et filios ac filias cum uxoribus et sarcinis suis intra moenia reservaret, propter dubium belli eventum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 78:3)
Ammiraldus militibus Tankradi secum assumptis, quingentis vero suorum ascitis, difficilia obsedit loca, ubi hospitia et mansiones aedificantes, ut in [0696A] eis moram diebus aliquot obsidionis facerent, plurimum opere et labore gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:1)
Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
In dubio enim magis expedit tacere quam loqui.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 21:2)
licetstultus difficile portetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 29:3)
"Sciens quod nulla res magis animos honesta induit,dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorumconversatio," ut Seneca epistolarum dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:34)
Nam ut dixit Tullius De Amicitia, "Difficile est amicitiamdurare sive manere, si a virtute defeceris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 74:2)
Ut Seneca in epistolis dixit, "Et difficile est in re prospera amicos probare,in adversa facile."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:19)
Et Tullius De Amicitia dixit, "Non est quicquam difficilius quaminvenire quod sit ex omni parte in sua genere perfectum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:6)
Amicus enimfacile acquiritur, difficile retinetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 113:2)
Et ideo forte Seneca dixit, "Soletesse in dubio pro consilio temeritas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 135:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION