라틴어 문장 검색

Interea dum sic haesitarent, Idumaei, exterriti fama [0716A] adventus novi regis diffisique de ope Turcorum et illorum fidei levitate, decreverunt regi dare quatuor millia byzantiorum pro caede suorum, ut sic ejus gratia et consensu deinceps secure et pacifice gregem suum custodiant, et nulla eis vis inferatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:5)
Nam ut ait Seneca in epistolis, "Nulli vero, eciamcui rapina feliciter cessit, gaudium rati duravit in posterum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 11:4)
Et Seneca dixit in epistolis, "In remedium cedunt honesta solatia, et quicquidanimum erexerit, et corpori prodere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 41:14)
Et alibi idem dixit, Dum furor est in cursu, curenti cede furori!
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:3)
tamen quia dominus Melibeus de prædictis mecum tractabit, nec meo consilio ad iniquum præceptum recurrere valebit, ideo consulovobis, ut de illo non diffidatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 297:3)
Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos subscripsitet morti cessit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:2)
virtus autem praerogativam gloriae, qua plerumque justo cedit iniquus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:3)
Cujus rei testis est fidelis divina Scriptura, quae docet Esau cognomine stultitiae virum cessisse patienter primatus suos fratri suo Jacob;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:4)
Nonne tibi videtur Esau tamquam in agone victus, et propriae mentis infirmitate imparem se existimans cessisse victori coronam, quem videbat nullis passionum illecebris inflecti, quarum ipse pulverem sustinere non poterat?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:9)
Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:23)
Diffidere est enim de potentia Dei, aestimare quod non audiaris, nisi clamaveris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:10)
Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:18)
tunc justa succedit providentia, ne illud indifferens quod vulgo secundum bonum dicunt, velut loco cedat, cum jam ferventi malo non possit resistere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:10)
Quibus demergitur animae quoddam excusso gubernatore remigium, cum ipsa mens velut quibusdam tempestatibus et procellis victa loco suo cedit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 3:6)
nec cedit haereditas, donec vivit testator:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION