라틴어 문장 검색

Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
Eodem quoque tempore Conradus stabularius Henrici tertii Romanorum imperatoris, vir praeclarus in omni actione militari, ex legatione et petitione ipsius imperatoris facta ad regem Graecorum, [0670B] regis vero facta ad regem Babyloniae, a carcere et vinculis eductus est, et ob causam dilectionis et mutuae retributionis, Alexio, regi magno Graecorum, restitutus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:1)
Rex autem Tankrado Caiphas civitatem templumque Domini, Tabariam simul et Nazareth cum omnibus reditibus, accepta ab eo fidelitate, reddidit, quatenus deinceps in ejus obsequio et dilectione [0681D] stabilis permaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:7)
Incipit liber de amore et dilectione dei et proximi et aliarum rerumet de forma vitae liber primus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:1)
Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligatfilialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenusexplicari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:3)
Volens igitur ego Albertanus te filium meum Vincentium bonis moribusconformare, ac de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerum etde forma vitae instruere, in primis duo credo tibi fore precipue necessaria:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:1)
De doctrina amoris et dilectione Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 28:1)
Doctrina igitur tua ab amore et dilectione Dei initium capiat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:1)
Unde in primis videndum est quid sit amor, qualiter intret mentes hominum,et inde dicatur amicus, et quis sit verus amicus, et quomodo acquiraturamor et dilectio Dei, et quomodo retineatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:5)
Quomodo acquiritur amor Dei et dilectio Dei per fidem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 36:1)
Amor autem et dilectio Dei acquiritur per fidem, spem, et karitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 37:1)
Per fidem vero que secundum Apostolum dicitur, "Sperandarum rerum substantia,argumentum non apparentum," acquiritur amor et dilectio Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 37:2)
Per spem autem acquiritur amor et dilectio Dei.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 43:1)
Per caritatem autem acquiritur amor et dilectio Dei, quia per illamomnes virtutes et omnia bona condiuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 47:1)
Retinetur amor et illius dilectio perseverantia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION