라틴어 문장 검색

utilissimus idem ac brevissimus bonarum malarumque rerum dilectus est, cogitare quid aut volueris sub alio principe aut nolueris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장16)
opportunos magnis conatibus transitus rerum, nec cunctatione opus, ubi perniciosior sit quies quam temeritas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장8)
trepidaturum etiam Othonem, qui furtim digressus, ad ignaros inlatus, cunctatione nunc et segnitia terentium tempus imitari principem discat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장2)
nullus cunctationis locus est in eo consilio quod non potest laudari nisi peractum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장9)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
Inferioris tamen Germaniae legiones sollemni kalendarum Ianuariarum sacramento pro Galba adactae, multa cunctatione et raris primorum ordinum vocibus, ceteri silentio proximi cuiusque audaciam expectantes, insita mortalibus natura, propere sequi quae piget inchoare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장1)
Gallis cunctatio exempta est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장4)
aspernatus est omnem cunctationem ut Neroni quoque exitiosam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장8)
sed ubi dilectum agere Pacarius et inconditos homines fatigare militiae muneribus occepit, laborem insolitum perosi infirmitatem suam reputabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장6)
ea cunctatione spatium Vitellianis datum in vineas nexu traducum impeditas refugiendi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 25장6)
Munientibus castra apud Ticinum de adversa Caecinae pugna adlatum, et prope renovata seditio tamquam fraude et cunctationibus Valentis proelio defuissent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장1)
pauci veterum militum in hibernis relicti, festinatis per Gallias dilectibus, ut remanentium legionum nomina supplerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장2)
sed in tanta mole belli plerumque cunctatio;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장9)
Prima belli cura agere dilectus, revocare veteranos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장1)
plus in eo dilectu Valens audebat, tamquam ipsum Caecinam periculo exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 93장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION