라틴어 문장 검색

His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:1)
Ob hoc enim, teste Augustino, teguntur ne vilescant, qui secundo quidem libro De Doctrina Christiana, cum causas difficultatis vel facilitatis sacrae Scripturae aperiret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:4)
Igitur salubriter Spiritus sanctus ita Scripturas modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:8)
Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:10)
Qui etiam ad Scripturarum obscuritatem quasi ad latebras in quibus nuntiatur Deus, perscrutandas, invitat nos in Proverbiis dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:24)
Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicare verbis dedignata sit, et maxime de anima, de diis, per fabulosa quaedam involucra loqui consueverat, ille non mediocris philosophus, et magni Ciceronis expositor Macrobius, diligentissime docet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:29)
Hanc autem animae videlicet mundanae doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in Expositione Macrobius reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:9)
In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sacrae fidei non resistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:4)
Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:5)
Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:14)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
Ex quo liquidum est Platonicam sectam fidei sanctae Trinitatis plurimum semper assentiri, et eam diligentius caeteris omnibus philosophis a Platone, et sequacibus ejus distingui ac describi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:1)
Excellentius autem et convenientius ad interpretandum esse non dubito, si ad divinae deitatis gloriam hoc miraculum referatur, ut hoc ei Deus insigne praesagii conferret, qui divinitatis suae per eum diligentius arcana revelaturus esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:5)
Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et videtur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun (gr.) ultra animam esse, quasi superiores dignitate, cum constat inter Catholicos tres personas in divinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas sibi esse, si diligentius attendant a veritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus sancti dissentire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION