라틴어 문장 검색

Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:4)
Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 3:2)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:8)
Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:1)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:6)
- Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmati[bu]s. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:1)
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:4)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:5)
quae ex aceto et coguntur et, ubi utendum est, diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 4:8)
ex passo coacta, et cum usus exigit, aceto uel uino diluta, prout ualentius aut lenius uitium est, cui medendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 5:5)
aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 21장 2:3)
deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 23장 3:10)
Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION