라틴어 문장 검색

simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 13장5)
Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장6)
Litavicci fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 43장2)
Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua vel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moveat urinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장21)
Solet etiam prodesse post varium cibum frequentesque dilutas potiones vomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장27)
Bibere huic adsidue vinum dilutum leve quam aquam magis expedit, ut, cum caput gravius esse coeperit, sit quo confugiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장21)
Diluta quoque atque alba vitiosa est, sed in phreneticis maxime.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장26)
in pueris vero quae tenuis et diluta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장41)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장53)
Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장5)
Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo vacat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장49)
Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentio nervorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem nervorum distentio oppressit, item si in magno alvi dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장135)
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΊΔΑ ΧΑΛΚΟΥ͂ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장2)
aut si is, qui saepe vel sponte vel casu purgatus est, subito habet alvum suppressam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장20)
omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa vel diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 29장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION