라틴어 문장 검색

idem Victoriolas aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat eaque se accipere non auferre dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:2)
videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 63:3)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
atqui ego ista sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:6)
domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI X_X_X_. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)
his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 18 2:10)
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:1)
Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:4)
in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:4)
Novem porrectus Tityos est per iugera, Tristi renatum suggerens poenae iecur;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.6)
interim ille certis dimensisque momentis vel subtrahitur vel assurgit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:3)
nullus sinus, obliquitas nulla, omnia dimensa paria, et quasi artificis manu cavata et excisa.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:3)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)
nec potes in versum Tuticani more venire, fiat ut e longa syllaba prima brevis, aut producatur, quae nunc correptius exit, et sit porrecta longa secunda mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 126)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)

SEARCH

MENU NAVIGATION