라틴어 문장 검색

Exoritur iam hinc rebus afflictis, haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum, exstincturus omnia simul, ni Fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit, impendio formidatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 1:1)
Hac mole casus inopini Constantio icto, quasi fulmine Fati, primates, consilio secunda vigilia convocato, properarunt omnes in regiam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:1)
Post quae ita completa, Constantius ut iam caelo contiguus, casibusque imperaturus humanis, magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes, ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem, quia blandiri nesciebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:1)
Proinde quoniam - ut Mantuanus vates praedixit excelsus - maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes, proeliorumque varios casus, ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, attrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 1:1)
A summitate autem huius Italici clivi, planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior, aegreque superabilis, ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 6:1)
Non enim (ut per civitates alias) ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed (ut mos est) variis casibus permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:1)
Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)
Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 60:1)
Inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae, Pietatis cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:3)
quo eventu vires et animos incitante, iunctis densius cuneis, ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu impendentia formidantes, rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum, erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus pari modo Zizais quoque etiam tum regalis, ardui corporis iuvenis, ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:2)
quos discedentes inde casu nostri ex improviso adorti, nec interficere nec corripere ullo genere potuerunt, tenebrarum equorumque adiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 13:2)
Educatus enim in medio, ut rerum omnium gnarus, auditorum nanctus vegetos sensus, et aurium delenimenta captantes, nec laudantium, sed secundum Homericos Phaeacas cum silentio admirantium, iam inde quadragesimi anni memoriam replicabat, post bellorum assiduos casus, et maxime apud Hileiam et Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est, nostrorum copiis ingenti strage confossis, quasi dirimente quodam medio fetiali, Persas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores quos armipotentia fretos, successibusque magnificis, ita dilatasse decuerat regna, ut toti Asia imperarent, eo maxime tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus, sanguis utrimque Romani roboris fundebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 7:1)
Terrebat autem nos plenilunium noctis, et planities supina camporum, nulla (si occupasset artior casus,) latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores nec frutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 14:1)
post duces varii, auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinum omnium multitudo sequebatur, ex vicinarum gentium roboribus lecta, ad tolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 22:4)
Unde accolentes loca palustria vel umecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore febrium arescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION