라틴어 문장 검색

ille ferocem iussit Achillem pulsare lyram, fregit Danaos, fregit Atridem, regna evertit Priami, claras diruit urbes:
(세네카, 옥타비아 12:17)
Iliun vicit pater, vos diruistis.
(세네카, Troades 247:1)
vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro, vobiscum Europe nec proba Pasiphae, et quot Troia tulit vetus et quot Achaia formas, et Thebae et Priami diruta regna senis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c4)
tu diruta fletum supprime et Euboicos respice, Troia, sinus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 131)
furem sonuere iuuenci, furis et implacidas diruit ira fores.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 96)
"timet aere vocari dirutus, opprobrium, non damnum barbarus horrens."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 151)
eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 233:1)
legiones deinde ductae ad diruendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 307:2)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 351:2)
oppidum dirutum, ager veniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 184:3)
invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis, damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 453:1)
Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 329:5)
domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei, dirui extemplo iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 172:1)
captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse, postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 510:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION