라틴어 문장 검색

Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:12)
ubi vero exprimitur disciplina vivendi, seniori junior antefertur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:12)
ubi disciplinarum fit praedicatio, praecurrat Abel.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:19)
Spargit odores suos voluptas, quia Christi odorem non habet, thesauros demonstrat, regna promittit, amores spondet continuos, inexploratos concubitus pollicetur, sine paedagogo disciplinas, sine monitore sermones, vitam sine sollicitudine, mollem somnum, inexplebilem cupiditatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:24)
sed aufert disciplinam (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:29)
Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:31)
Hanc itaque misericordiam nos fide, studio, operibusque mereamur, quibus disciplinis invenit Israel gratiam Dei, et per ipsam omnia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:5)
Non enim mundi hujus copias, sed virtutum disciplinas sibi suppetere gaudebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:6)
Qui enim mediis utitur disciplinis, accola, non inhabitator est sapientiae.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:10)
Principales itaque disciplinas sequentibus, et indigenas accolis agnoscimus praeferendas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:13)
II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
Est etiam illa commendandae orationis et voti disciplina;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:1)
Primitiae animae primatus sunt bonarum disciplinarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION