라틴어 문장 검색

Sed quamvis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia vel valentior est vel infirmior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장16)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 39:6)
Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 12:1)
Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 4:1)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto majorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 39:7)
Alvus quoque varia pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, viride aliquid, modo diversis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen, repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 12:1)
Sed quamvis haec ita discreta sint, tamen etiam, quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 4:1)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
innumeri glomerantur eri sibi quisque petentes mancipium solis utile suppliciis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:16)
sic Agamemnoniam vindex cum Graecia classem solveret, innumeris fervebat vocibus Aulis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:321)
Quis dedit innumeros uno de marmore vultus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De quadriga marmorea1)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
innumerae comitantur aves stipatque volantem alituum suspensa cohors.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix32)

SEARCH

MENU NAVIGATION