라틴어 문장 검색

coargui non vult et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur quam paenitentia.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 109:6)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
a peream, si me ista movent dispendia, sed me fallaci dominae iam pudet esse iocum!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24a8)
"Agrigentini recolit dispendia campi, inde furit, quod se docuit satis iste nepotem illius esse viri quo viso, Vandale, semper terga dabas, nam non Siculis inlustrior arvis tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique nostra Syracusios presserunt arma penates;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
unde te etiam par fuerit privilegio consiliorum praefecturae, in quae participanda deposceris, antiquati honoris perniciter sarcire dispendium, ne, si extra praerogativam consiliarii in concilium veneris, solas vicariorum vices egisse videare, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 3:1)
attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit, sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras excolendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 3:1)
praeter hoc ipsa mens nostra domesticis hinc inde dispendiis saucia iacet;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:1)
non tibi sepositas infelix strangulat arca divitias avidique animum dispendia torquent fenoris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis55)
hac aevum cupiat pro luce pacisci, nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox attollit flatus ducis et sedisse superbus deiecto iam fratre putat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권114)
"tu solare virum, neu sint dispendia iustae dura morae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권303)
Et tamen quodcunque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio conpensari potest.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 43장 2:2)
nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:3)
sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION