라틴어 문장 검색

aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quid, si pueris, quod neglecto dispectu officiorum ad lusus et ineptos aequalium iocos spectent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:4)
Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 153:3)
Tanta tempestate confusus dispicere nil potui nec satis memineram.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.7)
attamen gaude quod hic ipse panegyricus etsi non iudicium certe eventum boni operis accepit, quapropter, si tamen tetrica sunt amoenanda iocularibus, volo paginam glorioso, id est quasi Thrasoniano fine concludere Plautini Pyrgopolinicis imitator.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 8:1)
Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 1:1)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
Quin potius odio habebat, et dispiciebat eos, quos fide Christi inbutos opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros, qui Deo suo, in quem crederent, oboedire contemnerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:3)
Colman uidens spretam suam doctrinam, sectamque esse dispectam, adsumtis his, qui se sequi uoluerunt, id est qui pascha catholicum et tonsuram coronae (nam et de hoc quaestio non minima erat) recipere nolebant, Scottiam regressus est, tractaturus cum suis, quid de his facere deberet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI.5)
sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 114:2)
quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 82:1)
virtus, ubi occasio admonet, dispicere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 312)
semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa eventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 5 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION